"Occasio e Poenitentia" ovvero "in simulacrum occasionis et poenitentiae" si trova per esempio a http://mlat.uzh.ch/MLS/xfromcc.php?tabelle=Ausonius_Burdigalensis_cps2&https://books.google.it/books?id=1Nh4BgAAQBAJ&pg=PT13&lpg=PT13&dq=%22Sum+dea+quae+rara,+et+paucis+OCCASIO+nota.%22&source=bl&ots=VFr5gnosCS&sig=Y27WA2C4JVO07VfL4QGd36IsmGc&hl=de&sa=X&ved=0CEwQ6AEwCGoVChMIreypkfmKxwIVBVcsCh3BZQe9#v=onepage&q=%22Sum%20dea%20&f=false
XII. In simulacrum Occasionis et Poenitentiae.
«Cuius opus?» «Phidiae, qui signum Pallados, eius, quique Iovem fecit, tertia palma ego sum. Sum dea quae rara et paucis Occasio nota»’ «Quid rotulae insistis?» «Stare loco nequeo.» «Quid talaria habes?» «Volucris sum; Mercurius quae fortunare solet, trado ego, cum volui.» «Crine tegis faciem.» «Cognosci nolo.» «Sed heus tu occipiti calvo es.» «Ne tenear fugiens.» «Quae tibi iuncta comes?» «‘Dicat tibi.» «Dic, rogo, quae sis.» «Sum dea cui nomen nec Cicero ipse dedit; sum dea quae facti non factique exigo poenas, nempe ut paeniteat: sic Metanoea vocor.» «Tu modo dic, quid agat tecum.» «Quandoque volavi haec manet; hanc retinent quos ego praeterii. Tu quoque dum rogitas, dum percontando moraris, elapsam disces me tibi de manibus.»